| |
CAPUT
III
DE OFFICIIS ET MINISTERIIS IN MISSA
I.
DE OFFICIIS ORDINIS SACRI
II. DE MUNERIBUS
POPULI DIE
III. DE
MINISTERIIS PECULIARIBUS
IV.
DE DISTRIBUTIONE MUNERUM ET DE PRAEPARATIONE CELEBRATIONIS
91.
Celebratio eucharistica est actio Christi et Ecclesiae, quae est
"unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopo
adunata et ordinata. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinet
illud-que manifestat et afficit; singula vero membra ipsius diverso
modo, pro diversitate ordinum, mu-nerum, et actualis participationis
attingit. 75
Hoc modo populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium,
gens sancta, populus adquisitionis", suam cohaerentem et hierarchicam
ordinationem manifestat. 76
Omnes ergo sive ministri ordinati sive christifideles laici, munere
vel officio suo fungentes, solum et totum id agant, quod ad ipsos
pertinet. 77
I. DE OFFICIIS ORDINIS SACRI
92.
Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive
per seipsum, sive per presby-teros adiutores ipsius. 78
Cum
Episcopus Missae interest, ubi populus est congregatus, maxime decet
ipsum Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut concelebrantes,
sibi in actione sacra consociare. Quod fit non ad sollemnitatem
exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce mysterium
Ecclesiae, quae est unitatis sacramentum. 79
Si
vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum
attribuit, tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali
super albam indutus, liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae
benedictionem impertit. 80
93.
Etiam presbyter, qui in Ecclesia sacra Ordinis potestate pollet
sacrificium in persona Christi of-ferendi, 81
exinde populo fideli congregato praeest, eius orationi praesidet,
illi nuntium salutis proclamat, populum sibi sociat in offerendo
sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo Patri, fratribus suis
panem vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat. Cum igitur
Eucharistiam celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et humilitate
servire, et in modo se gerendi et verba divina proferendi praesentiam
vivam Christi fidelibus insinuare.
94.
Post presbyterum, vi sacrae ordinationis acceptae, diaconus primum
locum obtinet inter eos qui in celebratione eucharistica ministrant.
Sacer enim diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum aetate in Ecclesia
in magno honore habitus est. 82
In Missa diaconus proprias habet partes in Evangelio nuntiando et
quandoque verbo Dei praedicando, in orationis universalis intentiones
enuntiando, in ministrando sacerdoti, in altare apparando et sacrificii
celebrationi inserviendo, in Eucharistia fidelibus distribuenda,
praecipue sub specie vini, et in gestibus et corporis habitibus
populi aliquando innuendis.
II. DE MUNERIBUS POPULI DIE
95.
In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum
acquisitionis et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam
hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso
offerant et seipsos offerre discant.
83 Curent autem id manifestare per profundum sensum religiosum
et per caritatem erga fratres, qui eandem celebrationem participant.
Vitent
proinde omnes species vel singulariae vitae vel divisionis, prae
oculis habentes se unicum Patrem habere in caelis, omnesque propterea
esse inter se fratres.
96.
Unum autem corpus efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in orationibus
et in cantu partem habendo, sive praesertim in communi oblatione
sacrificii et in communi participatione mensae Domini. Haec unitas
pulchre apparet ex gestibus et corporis habitibus a fidelibus communiter
servatis.
97.
Ne renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties
rogantur, ut aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione
praestent.
III. DE MINISTERIIS PECULIARIBUS
De
ministerio acolythi et lectoris institutorum
98.
Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis
et diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare
et, si necesse est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius,
fidelibus distribuere. 84
In
ministerio altaris, acolythus partes proprias habet (cf. nn.
187-193) quas ipse exercere debet.
99.
Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, Evangelio
excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis proponere
et, deficiente psalmista, psalmum inter lectiones proferre.
In
celebratione eucharistica lector proprium munus habet (cf. nn.
194-198), quod ipse per se exercere debet,
quamvis adsint ministri ordinati.
De
ceteris muneribus
100.
Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium
sacerdotis et diaconi destinari possunt ministri laici qui crucem,
cereos, thuribulum, panem, vinum, aquam, deferunt, vel etiam ad
sacram Communionem distribuendam deputantur ut ministri extraordinarii.
85
101.
Deficiente lectore instituto, alii laici deputentur ad proferendas
lectiones sacrae Scripturae, qui revera apti sint huic muneri adimplendo
et sedulo praeparati, ut fideles ex auditione lectionum divinarum
suavem et vivum sacrae Scripturae affectum 86
in corde concipiant.
102.
Psalmistae est psalmum vel aliud canticum biblicum, quod inter lectiones
invenitur, proferre. Ad suum munus recte implendum necesse est,
ut psalmista et arte psallendi et facultate recte pronuntiandi et
dicendi polleat.
103.
Inter fideles suum munus liturgicum exercet schola cantorum vel
chorus, cuius est de partibus sibi propriis, iuxta diversa genera
cantuum, debite exsequendis, curare, et actuosam fidelium participationem
in cantu fovere. 87
Quae de schola cantorum dicuntur, valent, servatis servandis, pro
aliis etiam musicis, praesertim vero pro organista.
104.
Decet adesse cantorem vel magistrum chori ad cantum populi dirigendum
et sustentandum. Immo, cum deficit schola, cantori competit diversos
cantus moderari, populo pro sua parte participante.
88
105.
Munus liturgicum exercent etiam:
a) Sacrista, qui libros liturgicos,
paramenta et alia, quae in celebratione Missae sunt necessaria,
diligenter disponat disponit.
b) Commentator, qui explicationes
et admonitiones pro opportunitate breviter proponit fideli-bus,
ut in celebrationem introducantur et ad eius intellegentiam melius
disponantur. Oportet monitio-nes commentatoris sint adamussim praeparatae
et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo, commentator
stat loco apto coram fidelibus, non vero in ambone.
c) Qui collectas in ecclesia faciunt.
d) Ii qui, aliquibus in regionibus,
fideles ad portas ecclesiae recipiunt eosque in locis ipsis convenientibus
disponunt, et eorum processiones ordinant.
106. Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus et maioribus,
habeatur aliquis competens minister seu caeremoniarum magister,
qui curet de actionibus sacris congrue disponendis et cum decore,
or-dine et pietate per ministros sacros et fideles laicos exercendis.
107.
Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi,
et de quibus superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis
a parocho vel rectore ecclesiae selectis, 89
committi possunt liturgica benedictione vel temporanea deputatione.
Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur dispositiones
ab Episcopo datae pro sua dioecesi.
IV. DE DISTRIBUTIONE MUNERUM
ET DE PRAEPARATIONE CELEBRATIONIS
108.
Unus idemque sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius
partibus exercere debet, iis exceptis quae propria sunt Missae cui
Episcopus interest (cf. supra n. 92).
109.
Si plures adsunt qui idem ministerium exercere possunt, nihil vetat,
quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii inter se
distribuant et peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest
pro partibus in cantu proferendis, et alius pro ministerio altaris;
si plures lectiones habentur, inter plures lectores eas distribuere
iuvat, et sic de ceteris. Minime vero congruit ut plures unicum
elemen-tum celebrationis inter se dividant: ex. gr. eadem lectio
a duobus, unus post alium, lecta, nisi agatur de Passione Domini.
110.
Si in Missa cum populo unus tantum minister adest, ipse diversa
munera exerceat.
111.
Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi
et diligenti animo iuxta libros liturgicos 89
fiat inter omnes quorum interest sive quoad ritus, sive quoad rem
pastoralem et musicam, rectore ecclesiae moderante et auditis quoque
fidelibus pro iis quae ad ipsos directe pertinent. Sacerdoti vero,
qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi de his quae
ipsi competunt. 90
|