|
CAPUT
II
DE STRUCTURA MISSAE EIUSQUE ELEMENTIS ET
PARTIBUS
I.
DE GENERALI STRUCTURA MISSAE
II.
DE DIVERSIS ELEMENTIS MISSAE
III.
DE SINGULIS MISSAE PARTIBUS
I. DE GENERALI STRUCTURA MISSAE
27.
In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur, sacerdote
praeside personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu sacrificium
eucharisticum celebrandum. 37
Quare de huiusmodi sanctae Ecclesiae coadunatione locali eminenter
valet promissio Christi: "Ubi sunt duo vel tres congregati
in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Mt 18, 20). In Missae
enim celebratione, in qua sacrificium crucis perpetuatur, 38
Christus realiter praesens adest in ipso coetu in suo nomine congre-gato,
in persona ministri, in verbo suo, et quidem substantialiter et
continenter sub speciebus eucha-risticis. 39
28.
Missa duabus partibus quodammodo constat, liturgia nempe verbi et
liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut
unum actum cultus efficiant.
40 Siquidem in Missa mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi
paratur e qua fideles instituantur et reficiantur. 41
Quidam autem ritus celebrationem aperiunt et concludunt.
II. DE DIVERSIS ELEMENTIS MISSAE
De
lectione verbi Dei eiusque explanatione
29.
Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum
suum loquitur et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat.
Ideoque
lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent,
cum veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum
divinum in lectionibus sacrae Scripturae ad om-nes homines cuiusque
temporis dirigatur iisque intellegibile sit, eius tamen plenior
intellegentia et efficacitas expositione viva, id est homilia, utpote
parte actionis liturgicae, 42
fovetur.42
De
orationibus aliisque partibus ad sacerdotem pertinentibus
30.
Inter ea quae sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex eucharistica,
quae culmen est totius celebrationis. Accedunt deinde orationes,
idest collecta, oratio super oblata et oratio post communionem.
Hae preces a sacerdote, qui coetui personam Christi gerens praeest,
ad Deum diriguntur nomine totius plebis sanctae et omnium circumstantium.
43
Merito igitur "orationes praesidentiales" nominantur.
31.
Item ad sacerdotem, munere praesidis coetus congregati fungentem,
spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu praevisas. Ubi
a rubricis statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare ut
participantium captui respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum
monitionis quae in libro liturgico proponitur ipse semper servet
eamque paucis verbis exprimat. Sacerdoti praesidi etiam spectat
verbum Dei nuntiare, necnon benedictionem finalem impertire. Ipsi
insuper licet, brevissimis verbis, introducere fideles in Missam
diei, post salutationem initialem et ante ritum paenitentialem;
in liturgiam verbi, ante lectiones; in Precem eucharisticam, ante
Praefationem, numquam vero intra Precem ipsam; necnon universam
actionem sacram, ante dimissionem, concludere.
32.
Natura partium "praesidentialium" exigit ut clara et elata
voce proferantur et ab omnibus cum attentione auscultentur. 44
Proinde dum sacerdos eas profert aliae orationes vel cantus non
habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica sileant.
33.
Sacerdos vero etenim,
tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae communitatis preces
effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut ministerium suum
maiore cum animi attentione et pietate adimpleat. Huiusmodi preces,
quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon
ante et post sacerdotis communionem proponuntur, secreto dicuntur.
De
aliis formulis in celebratione occurrentibus
34.
Cum Missae celebratio natura sua indolem "communitariam"
habeat, 45
dialogis inter celebrantem et fideles congregatos necnon acclamationibus
magna vis inhaeret: 46
etenim non sunt tantum signa externa celebrationis communis, sed
communionem inter sacerdotem et populum fovent et efficiunt.
35.
Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis
et orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt,
qui in omni Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est,
ut actio totius communitatis clare exprimatur et foveatur. 47
36.
Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam
et fovendam valde utiles, quae universo coetui convocato tribuuntur,
sunt praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio universalis
et oOratio
dominica.
37.
Demum ex aliis formulis:
a) nonnullae ritum seu actum per
se stantem, uti hymnus Glória, psalmus responsorius, Allelúia et
versus ante Evangelium, Sanctus, acclamatio anamneseos, cantus post
Communionem, constituunt;
b) nonnullae vero, uti cantus ad
introitum, ad offertorium, ad fractionem (Agnus Dei) et ad Communionem,
ritum aliquem comitantur.
De modis proferendi varios textus
38.
In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel
diacono sive a lectore sive ab omnibus, vox respondeat generi ipsius
textus, prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus;
necnon formae celebrationis et sollemnitati coetus. Ratio insuper
habeatur indolis diversarum linguarum et ingenii populorum.
In
rubricis ergo et in normis quae sequuntur, verba "dicere"
vel "proferre" intellegi debent sive de cantu sive de
recitatione, servatis principiis supra propositis.
De
momento cantus
39.
Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt exspectantes
adventum Domini sui, ut una simul cantent psalmis, hymnis et canticis
spiritualibus (cf. Col 3, 16). Cantus enim est signum exsultationis
cordis (cf. Act 2, 46). Unde S. Augustinus recte dicit: "cantare
amantis est", 48
et iam antiquitus in proverbium venit: "bis orat qui bene cantat".
40.
Magni ergo fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio
populorum et facultatibus cuiuslibet coetus liturgici. Quamvis non
semper necessarium sit, v. gr. in Missis ferialibus, omnes textus
cantu proferre qui per se cantui destinantur, curandum omnino est
ne desit cantus ministrorum et populi in celebrationibus, quae diebus
dominicis et festivis de praecepto peraguntur.
In
seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae praeferendae
sunt quae maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote
vel a diacono aut lectore, populo respondente, canendae sunt, aut
a sacerdote et populo simul proferendae. 49
41.
Principem locum obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote
Liturgiae romanae proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim
vero polyphonia, minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae
respondeant et participationem omnium fidelium foveant. 50
Cum
frequentius in dies fideles ex diversis nationibus inter se conveniant,
expedit ut iidem fideles aliquas saltem partes Ordinarii Missae,
praesertim vero symbolum fidei et oOrationem
dominicam, modulis adhibitis facilioribus, lingua latina simul cantare
sciant. 51
De
gestibus et corporis habitibus
42.
Gestus et corporis habitus tum sacerdotis, diaconi, et ministrorum,
tum populi eo contendere debent ut tota celebratio decore nobilique
simplicitate fulgeat, diversarum eius partium vera plenaque significatio
percipiatur et omnium participatio foveatur. 52
Attendendum igitur erit ad ea quae a lege liturgica et tradita
praxi Ritus Romani definiuntur, et quae ad commune bonum spirituale
populi Dei conferant, potius quam ad suam propensionem aut arbitrium.
Communis
corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est
unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam
congregatorum: mentem enim et sensus animi adstan-tium exprimit
eosdemque fovet. 53
43.
Fideles stent ab initio cantus ad introitum, vel dum sacerdos accedit
ad altare, usque ad collectam inclusive; ad cantum Allelúia ante
Evangelium; dum ipsum Evangelium proclamatur; dum professio fidei
et oratio universalis fiunt; necnon ab invitatorio Oráte fratres
ante orationem super oblata usque ad finem Missae, praeter ea quae
infra dicuntur.
Sedeant
autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium et psalmus responsorius;
ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad offertorium; atque,
pro opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem servatur.
Genuflectant
vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam loci vel frequentiorem
numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem.
Hi vero qui non genuflectunt ad consecrationem, inclinationem profundam
peragant dum sacerdos genuflectit post consecrationem.
Est
tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis habitus in Ordine
Missae descriptos ingenio et rationabilibus populorum traditionibus
ad normam iuris aptare.54 53
Attendendum tamen erit, ut sensui et indoli cuiusque partis celebrationis
respondeant. Ubi mos est, populum ab acclamatione Sanctus expleta
usque ad finem Precis eucharisticae et ante Communionem quando sacerdos
dicit Ecce Agnus Dei genuflexum manere, hic laudabiliter retinetur.
Ad
uniformitatem in gestibus et corporis habitibus in una eadem celebratione
obtinendam, fideles monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel
minister laicus, vel sacerdos durante celebratione proferunt, iuxta
ea quae in libris liturgicis Missali
statuuntur.
44.
In gestibus numerantur etiam actiones et processiones, quibus sacerdos
cum diacono, et ministris, ad altare adit; diaconus ante Evangelii
proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum ad ambonem
defert; fideles dona afferunt et ad Communionem accedunt. Convenit
ut huiusmodi actio-nes et processiones decore peragantur, dum cantus
ipsis proprii fiunt, iuxta normas pro singulis statutas.
De
silentio
45.
Sacrum quoque silentium, tamquam pars celebrationis, suo tempore
est servandum.55 54
Eius autem natura a tempore pendet, quo in singulis celebrationibus
occurrit. In actu enim paenitentiali et post invitationem ad orandum
singuli ad seipsos convertuntur; lectione autem vel homilia peracta,
ea quae audierunt breviter meditantur; post Communionem vero in
corde suo Deum laudant et orant.
Iam
ante ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia,
in sacristia et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra
peragenda devote et rite disponantur.
III. DE SINGULIS MISSAE PARTIBUS
A)
RITUS INITIALES
46.
Ritus qui liturgiam verbi praecedunt, scilicet introitus, salutatio,
actus paenitentialis, Kýrie, Glória et collecta, characterem habent
exordii, introductionis et praeparationis.
Finis
eorum est, ut fideles in unum convenientes communionem constituant
et recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam celebrandam
sese disponant.
In
quibusdam celebrationibus, quae cum Missa ad normam librorum liturgicorum
conectuntur, ritus initiales omittuntur aut modo peculiari peraguntur.
Introitus
47.
Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris,
cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem
aperire, unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium
temporis liturgici vel festivitatis introducere atque processionem
sacerdotis ministrorumque comitari.
48.
Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a
cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola. Adhiberi
potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali Romano vel in Graduali
simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel temporis
indoli congruus,55
cuius textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus.56
Si
ad introitum non habetur cantus, antiphona in Missali proposita
recitatur sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore,
sin aliter ab ipso sacerdote, qui potest etiam in modum monitionis
initialis (cf. n. 31) eam aptare.
Salutatio
altaris et populi congregati
49.
Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconi, et ministri
altare salutant profunda inclinatione.
Venerationis
autem significandae causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde
osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat.
50.
Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum universo
coetu signat se signo crucis; deinde communitati congregatae praesentiam
Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi responsione
manifestatur Ecclesiae congregatae mysterium.
Salutatione
populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel alius minister potest
brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.
Actus
paenitentialis
51.
Postea sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem
pausam silentii, a tota commu-nitate formula confessionis generalis
perficitur, et sacerdotis absolutione concluditur, quae tamen efficacia
sacramenti paenitentiae caret.
Die
dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis,
quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in memoriam
baptismi.57 56
Kyrie,
eleison
52.
Post actum paenitentialem incipitur semper Kýrie eléison, nisi forte
locum iam habuerit in ipso actu paenitentiali. Cum sit cantus quo
fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur
de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque schola
vel cantore.
Acclamatio
quaeque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso,
ratione ingenii diver-sarum linguarum necnon musicae artis vel rerum
adiunctorum. Quando Kýrie cantatur ut pars actus paenitentialis,
singulis acclamationibus "tropus" praeponitur.
Gloria
in excelsis
53.
Glória est antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in
Spiritu Sancto congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique
supplicat. Huius hymni textus cum alio commutari nequit. In-choatur
a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur
autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola,
vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum est ab om-nibus
simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.
Cantatur
autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et Quadragesimae,
necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus celebrationibus
sollemnioribus.
Collecta
54.
Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote
parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et
vota sua in animo possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem,
quae solet "collecta" nominari, et per quam indoles celebrationis
exprimitur. Ex antiqua traditione Ecclesiae, oratio de more ad Deum
Patrem, per Christum in Spiritu Sancto, dirigitur 58 57 et conclusione
trinitaria, idest longiore concluditur, hoc modo:
-
si dirigitur ad Patrem: Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium
tuum, qui tecum vivit et reg-nat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
per ómnia sáecula saeculórum;
-
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui
tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia
sáecula saeculórum;
-
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte
Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
Populus,
precationi se coniungens, acclamatione Amen suam facit orationem.
In
Missa semper unica dicitur collecta.
B)
LITURGIA VERBI
55.
Partem praecipuam liturgiae verbi constituunt lectiones e sacra
Scriptura desumptae cum can-tibus inter eas occurrentibus; homilia
autem, professio fidei et oratio universalis seu oratio fidelium
illam evolvunt et concludunt. Nam in lectionibus, quas homilia exponit,
Deus populum suum alloquitur, 59
58
mysterium redemptionis et salutis patefacit, atque nutrimentum spirituale
offert; et ipse Christus per verbum suum in medio fidelium praesens
adest.60 59
Hoc verbum divinum populus suum facit silentio et cantibus, atque
ipsi adhaeret professione fidei; eo autem nutritus, oratione universali
pro necessitatibus totius Ecclesiae et pro totius mundi salute preces
fundit.
Silentium
56.
Liturgia verbi ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane
vitanda est omnis forma festinationis quae recollectionem impediat.
In ea conveniunt etiam brevia momenta silentii, coetui congregato
accommodata, quibus, Spiritu Sancto fovente, Dei Verbum corde percipiatur,
ac responsio per orationem praeparetur. Quae momenta silentii opportune
servari possunt post primam et secundam lectionem, peracta denique
homilia 60.
Lectiones
biblicae
57.
In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici
eis aperiuntur.
61 Praestat proinde lectionum biblicarum dispositionem servari,
qua unitas utriusque Testamenti et historiae salutis illustratur;
neque fas est lectiones et psalmum responsorium, quae verbum Dei
continent, cum aliis textibus non biblicis commutari.62
58.
In celebratione Missae cum populo, lectiones semper ex ambone proferuntur.
59.
Munus lectiones proferendi ex traditione non est praesidentiale
sed ministeriale. Lectiones ergo a lectore proferantur, Evangelium
autem a diacono vel ab alio sacerdote annuntietur. Si tamen diaconus
vel alius sacerdos praesto non sit, ipse sacerdos celebrans Evangelium
legat; et si alius quo-que idoneus lector absit, sacerdos celebrans
etiam alias lectiones proferat.
Post
singulas lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens,
populus congregatus honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo
recepto.
60.
Lectio Evangelii culmen constituit liturgiae verbi. Maximam venerationem
illi esse tribuendam, ipsa Liturgia docet, cum eam prae ceteris
lectionibus speciali honore insigniat, sive ex parte ministri ad
eam annuntiandam deputati et per benedictionem vel orationem sese
praeparantis sive ex parte fidelium, qui per acclamationes Christum
praesentem sibique loquentem agnoscunt et profitentur, et lectionem
ipsam stantes auscultant sive ex ipsis signis venerationis Evangeliario
tributis.
Psalmus
responsorius
61.
Post primam lectionem sequitur psalmus responsorius, qui est pars
integralis liturgiae verbi et magnum momentum liturgicum et pastorale
prae se fert, cum Verbi Dei meditationem foveat.
Psalmus
responsorius unicuique lectioni respondeat et e Lectionario de more
sumatur
Praestat
psalmum responsorium cantu proferri, saltem ad populi responsum
quod attinet. Psalmista proinde, seu cantor psalmi, in ambone vel
alio loco apto profert versus psalmi, tota congregatione sedente
et auscultante, immo de more per responsum participante, nisi psalmus
modo directo, idest sine responso, proferatur. Ut autem populus
responsum psalmodicum facilius proferre valeat, textus aliqui responsorum
et psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro diversis ordinibus
Sanctorum selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus lectioni
respondentis, quoties psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non
potest, recitatur modo aptiore ad meditationem verbi Dei fovendam.
Loco
psalmi in Lectionario assignati cani potest etiam vel responsorium
graduale e Graduali Romano, vel psalmus responsorius aut alleluiaticus
e Graduali simplici, sicut in his libris describuntur.
Acclamatio
ante lectionem Evangelii
62.
Post lectionem, quae immediate Evangelium praecedit, canitur Allelúia
vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.
Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se stantem constituit,
quo fidelium coetus Dominum sibi in Evangelio locuturum excipit
atque salutat fidemque suam cantu profitetur. Cantatur ab omnibus
stantibus, schola vel cantore praeeunte, et si casus fert, repetitur;
versus vero a schola vel a cantore canitur.
1. Allelúia cantatur omni tempore
extra Quadragesimam. Versus sumuntur e Lectionario vel e Graduali.
2. Tempore Quadragesimae, loco Allelúia
cantatur versus ante Evangelium in Lectionario exhibitus. Cani etiam
potest alter psalmus seu tractus, prout invenitur in Graduali.
63. Quando una tantum habetur lectio ante Evangelium:
a) tempore quo dicendum est Allelúia,
haberi potest aut psalmus alleluiaticus, aut psalmus et Allelúia
cum suo versu;
b) tempore quo Allelúia non est dicendum,
haberi potest aut psalmus et versus ante Evangelium aut psalmus
tantum.
c) Allelúia vel versus ante Evangelium,
si non cantantur, omitti possunt.
64. Sequentia, quae praeter quam diebus Paschae et Pentecostes,
est ad libitum, cantatur post
ante Allelúia.
Homilia
65.
Homilia est pars Liturgiae et valde commendatur: 63
est enim ad nutrimentum vitae christianae necessaria. Sit oportet
explicatio aut alicuius aspectus lectionum sacrae Scripturae aut
alterius textus ex Ordinario vel Proprio Missae diei, ratione habita
sive mysterii, quod celebratur, sive peculiarium necessitatum auditorum.
64
66.
Homilia de more ab ipso sacerdote celebrante habeatur vel ab eo
committatur sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate,
etiam diacono, numquam vero laico. 65
In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest
etiam ab Episcopo vel presbytero qui celebrationi interest quin
concelebrare possit.
Diebus
dominicis et festis de praecepto homilia habenda est nec omitti
potest nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quae concurrente
populo celebrantur; ceteris vero diebus commendatur, praesertim
in feriis Adventus, Quadragesimae et temporis paschalis, necnon
in aliis festis et occasionibus, in quibus populus frequentior ad
ecclesiam convenit. 66
Opportune
post homiliam breve spatium silentii servatur.
Professio
fidei
67.
Symbolum seu professio fidei eo tendit ut universus populus congregatus
verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam
exposito respondeat, et ut, regulam fidei proferendo, formula pro
usu liturgico probata, magna fidei mysteria recolat et confiteatur,
antequam eorum celebratio in Eucharistia incipiatur.
68.
Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote cum populo diebus
dominicis et in sollemni-tatibus; dici potest etiam in peculiaribus
celebrationibus sollemnioribus.
Si
in cantu profertur, inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate,
a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel
a populo alternatim cum schola.
Si
non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris
sibi invicem respondentibus.
Oratio
universalis
69.
In oratione universali, seu oratione fidelium, populus, verbo Dei
in fide suscepto quodammodo respondet et sui sacerdotii baptismalis
munus exercens, preces Deo offert pro salute omnium. Expedit ut
huiusmodi oratio in Missis cum populo de more habeatur, ita ut obsecrationes
fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui in potestate nos regunt,
pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus
totiusque mundi salute. 67
70.
Intentionum series de more sint:
a) pro necessitatibus Ecclesiae,
b) pro rem publicam moderantibus
et salute totius mundi,
c) pro oppressis quacumque difficultate,
d) pro communitate locali.
Attamen in celebratione aliqua particulari, uti Confirmatione, Matrimonio,
Exsequiis, ordo intentionum pressius respicere potest particularem
occasionem.
71.
Est sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam
brevi monitione introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque
oratione concludit. Intentiones quae proponuntur sint sobriae, sapienti
libertate et paucis verbis compositae, precationem universae communitatis
exprimant.
Proferuntur
de more ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a
cantore vel a lectore, vel a fideli laico. 68
Populus
vero stans precationem suam exprimit sive invocatione communi post
singulas intentiones prolatas, sive orando sub silentio.
C)
LITURGIA EUCHARISTICA
72.
In Cena novissima, Christus sacrificium et convivium paschale instituit,
quo sacrificium crucis in Ecclesia continue praesens efficitur,
cum sacerdos, Christum Dominum repraesentans, idem perficit quod
ipse Dominus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit.
69
Christus
enim accepit panem et calicem, gratias egit, fregit deditque discipulis
suis, dicens: Accipite, manducate, bibite; hoc est Corpus meum;
hic est calix Sanguinis mei. Hoc facite in meam commemorationem.
Proinde Ecclesia totam celebrationem Liturgiae eucharisticae partibus
hisce Christi verbis et actibus respondentibus ordinavit. Siquidem:
1) In praeparatione donorum, ad altare
afferuntur panis et vinum cum aqua, ea nempe elementa, quae Christus
in manus suas accepit.
2) In Prece eucharistica Deo pro
toto opere salutis gratiae aguntur, et oblata Christi Corpus et
Sanguis fiunt.
3) Per fractionem panis et per Communionem
fideles, quamvis multi, ex uno pane accipiunt Corpus et Sanguinem
Domini eodem modo ac Apostoli de manibus ipsius Christi.
Praeparatio
donorum
73.
Initio liturgiae eucharisticae dona, quae Corpus et Sanguis Christi
efficientur, ad altare afferuntur.
Imprimis
altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae eucharisticae,70
praeparatur, cum corporale, purificatorium, missale et calix, nisi
ad abacum paratur, in eo collocantur.
Oblationes
deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentantur,
a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad altare
deferenda. Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata
non iam de suis proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi
vim et significationem spiritualem servat.
Etiam
pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro ecclesia a fidelibus
allata vel in ecclesia collecta accepta habentur; quapropter loco
apto extra mensam eucharisticam collocantur.
74.
Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur
(cf. n. 37, b), qui protrahitur saltem usquedum dona super
altare deposita sunt. Normae de modo cantandi eaedem sunt ac pro
cantu ad introitum (cf. n. 48). Cantus potest semper ritus
ad offertorium sociare, etiam sine processione
cum donis.
75.
Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur, comitantibus
formulis statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare
potest, dein crucem et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiae eiusque
oratio sicut incensum in conspectum Dei ascendere significentur.
Deinde sacerdos, propter sacrum ministerium, et populus, ratione
baptismalis dignitatis, incensari possunt a diacono vel ab alio
ministro.
76.
Deinde sacerdos manus lavat ad latus altaris, quo ritu desiderium
internae purificationis exprimitur.
Oratio
super oblata
77.
Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis,
per invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super
oblata praeparatio donorum concluditur et Prex eucharistica praeparatur.
In
Missa unica dicitur oratio super oblata, quae concluditur conclusione
breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine
ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in sáecula saeculórum.
Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen orationem facit
suam.
Prex
eucharistica
78.
Nunc centrum et culmen totius celebrationis initium habet, ipsa
nempe Prex eucharistica, prex scilicet gratiarum actionis et sanctificationis.
Sacerdos populum ad corda versus Dominum in oratione et gratiarum
actione elevanda invitat eumque sibi sociat in oratione, quam nomine
totius communitatis per Iesum Christum in Spiritu Sancto ad Deum
Patrem dirigit. Sensus autem huius orationis est, ut tota congregatio
fidelium se cum Christo coniungat in confessione magnalium Dei et
in oblatione sacrificii. Prex eucharistica
exigit ut omnes reverentia et silentio eam auscultent
79.
Praecipua elementa e quibus Prex eucharistica constat, hoc modo
distingui possunt:
a) Gratiarum actio (quae praesertim
in Praefatione exprimitur), in qua sacerdos nomine totius populi
sancti Deum Patrem glorificat et ei gratias agit pro toto opere
salutis vel aliqua eius ra-tione particulari, secundum diversitatem
diei, festi vel temporis.
b) Acclamatio: qua tota congregatio,
caelestibus vi_!rtutibus se iungens, cantat Sanctus. Haec acclamatio,
quae partem ipsius Precis eucharisticae constituit, ab omni populo
cum sacerdote profertur.Epiclesis: qua per invocationes peculiares
Ecclesia Spiritus Sancti virtutem implorat, ut dona ab hominibus
oblata consecrentur, seu Corpus et Sanguis Christi fiant, et ut
hostia immaculata, in Communione sumenda, sit in salutem eorum qui
illam participaturi sunt.Narratio institutionis et consecratio:
verbis et actionibus Christi sacrificium peragitur, quod ipse Christus
in Cena novissima instituit, cum suum Corpus et Sanguinem sub speciebus
panis et vini obtulit, Apostolisque manducandum et bibendum dedit
et iis mandatum reliquit idem mysterium perpetuandi.Anamnesis: per
quam, mandatum adimplens, quod a Christo Domino per Apostolos accepit,
Ecclesia memoriam ipsius Christi agit, recolens praecipue eius beatam
passionem, gloriosam resurrectionem et ad caelos ascensionem.Oblatio:
per quam in ipsa hac memoria Ecclesia, eaque praesertim hic et nunc
congregata, in Spiritu Sancto hostiam immaculatam Patri offert.
Intendit vero Ecclesia ut fideles non solummodo immaculatam hostiam
offerant sed etiam seipsos offerre discant, 71
et de die in diem consummentur, Christo mediatore, in unitatem cum
Deo et inter se, ut sit tandem Deus omnia in omnibus. 72
Intercessiones: per quas exprimitur Eucharistiam celebrari in communione
c tota Ecclesia tam caelesti quam terrestri, oblationemque fieri
pro ipsa et omnibus eius membris vivis atque defunctis, quae ad
participandam redemptionem et salutem per Christi Corpus et Sanguinem
acquisitam vocata sunt.
c) Doxologia finalis: qua glorificatio
Dei exprimitur, quaeque acclamatione: Amen populi, confirmatur et
concluditur.
Ritus
Communionis
80.
Cum celebratio eucharistica convivium paschale sit, expedit
ut, iuxta mandatum Domini, Corpus et Sanguis eius a fidelibus rite
dispositis ut cibus spiritualis accipiantur. Ad hoc tendunt fractio
aliique ritus praeparatorii, quibus fideles ad Communionem immediate
adducuntur.
Oratio
dominica
81.
In Oratione dominica panis cotidianus petitur, quo christianis praecipue
panis eucharisticus innuitur, atque purificatio a peccatis imploratur,
ita ut sancta revera sanctis dentur. Sacerdos invitationem ad orationem
profert, omnes vero fideles orationem una cum sacerdote dicunt,
et sacerdos solus embolismum adiungit, quem populus doxologia concludit.
Embolismus, ultimam petitionem ipsius orationis dominicae evolvens,
liberationem a potestate mali pro tota communitate fidelium expetit.
Invitatio,
oratio ipsa, embolismus et doxologia qua populus haec concludit,
cantu vel clara voce proferuntur.
Ritus
pacis
82.
Sequitur ritus pacis, quo Ecclesia pacem et unitatem pro se ipsa
et universa hominum familia implorat et fideles ecclesialem communionem
mutuamque caritatem sibi exprimunt, priusquam Sacramento communicent.
Ad
ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis
Episcoporum, secundum ingenium et mores populorum, statuatur. Convenit
tamen ut unusquisque solummodo sibi propinquioribus sobrie pacem
significet.
Fractio
panis
83.
Sacerdos panem eucharisticum frangit. Gestus fractionis a Christo
in ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae
nomen dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane
vitae, qui est Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum
corpus effici (1 Cor 10, 17). Fractio inchoatur post pacem
traditam, et debita cum reverentia peragitur, ne tamen innecessarie
protrahatur nec immoderato momento aestimetur. Ritus iste sacerdoti
et diacono reservatur.
Dum
Sacerdos panem frangit et partem hostiae in calicem immittit, ad
significandam unitatem Corporis et Sanguinis Domini, in opere salutis,
scilicet Corporis Christi Iesu viventis et gloriosi. Supplicatio
invocatio Agnus Dei a schola vel
a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel saltem elata
voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti
potest quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur
verbis dona nobis pacem.
Communio
84.
Sacerdos oratione secreta se praeparat, ut Corpus et Sanguinem Christi
fructuose accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes.
Deinde
sacerdos panem eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus
ostendit eosque ad Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus
actum humilitatis, verbis utens evangelicis praescriptis, elicit.
85.
Valde optandum est, ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere tenetur,
ex hostiis, in eadem Missa consecratis, Corpus dominicum accipiant
et in casibus praevisis calicem (cf. n. 283) participent,
quo etiam per signa Communio melius appareat participatio sacrificii,
quod actu celebratur. 73
86.
Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem,
cuius est spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum
exprimere, gaudium cordis demonstrare et indolem "communitariam"
processionis ad Eucharistiam suscipiendam magis in lucem ponere.
Cantus protrahitur, dum fidelibus Sacramentum ministratur. 74
Si tamen hymnus post Communionem habetur, cantus ad Communionem
tempestive claudatur.
Curetur
ut etiam cantores commode communicare possint.
87.
Pro cantu ad communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali
Romano sive cum psalmo sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali
simplici, aut alius cantus congruus a Conferentia Episcoporum approbatus.
Cantatur sive a schola sola, sive a schola vel cantore cum populo.
Si
autem non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitari
potest sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore,
sin aliter ab ipso sacerdote postquam ipse communicavit, antequam
Communionem distribuat fidelibus.
88.
Distributione Communionis expleta, pro opportunitate sacerdos et
fideles per aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam
psalmus vel aliud laudis canticum vel hymnus a tota congregatione
persolvi potest.
89.
Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum ritum Communionis
concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert, in qua
pro fructibus mysterii celebrati deprecatur.
In
Missa unica dicitur oratio post Communionem, quae terminatur conclusione
breviore, idest:
-
si dirigitur ad Patrem: Per Christum Dóminum nostrum;
-
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsarum fit mentio Filii: Qui
vivit et regnat in sáecula saeculórum;
-
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.
Populus
acclamatione Amen orationem facit suam.
D)
RITUS CONCLUSIONIS
90.
Ad ritus conclusionis pertinent:
a) Bbreves
notitiae, si necessariae sint;
b) Ssalutatio
et benedictio sacerdotis, quae quibusdam diebus et occasionibus
oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et exprimitur;
c) Ddimissio
populi ex parte diaconi vel sacerdotis;
d) Oosculatio
altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio profunda
ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque ministrorum.
|