| |
CAPUT
I
DE CELEBRATIONIS EUCHARISTICAE MOMENTO ET
DIGNITATE
16. Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice
ordinati, centrum est totius vitae christianae pro Ecclesia tum
universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.
22 In ea enim culmen habetur et actionis qua Deus in Christo
mundum sanctificat, et cultus quem homines exhibent Patri, eum per
Christum Dei Filium in Spiritu Sancto adorantes. 23
In ea insuper mysteria redemptionis ita per anni circulum recoluntur,
ut quodammodo praesentia reddantur.
24 Ceterae autem actiones sacrae et omnia opera christianae
vitae cum ea cohaerent, ex ea profluunt et ad eam ordinantur.
25
17.
Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae
ita ordinetur, ut sacri ministri atque fideles, illam pro sua condicione
participantes, eos fructus plenius exinde capiant,
26 ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum
sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut memoriale
passionis et resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae concredidit.
27
18.
Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque
coetus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam
illam, actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis
nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia
exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, et ad quam
populus christianus vi baptismatis ius habet et officium.
28
19.
Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem
celebrationis naturam aper-tius manifestant,
29 aliquando non possint haberi, eucharistica celebratio sua
efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit actus
Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet
et semper agit pro salute populi.
Ipsi
ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro
posse, celebret.
30
20.
Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat
per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur,
31 maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita
seligi et ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis,
actuosam et plenam partici-pationem intensius foveant et fidelium
utilitati spirituali aptius respondeant.
21.
Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat,
quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat,
quibus singulae celebrationis formae disponantur.
32
22.
Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia
particulari.
Episcopus
enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia
particulari sibi commissa, moderator est, promotor et custos totius
vitae liturgicae.
33
In
celebrationibus quae, ipso praesidente, aguntur, praesertim vero
in celebratione eucharistica, quae ab ipso agitur, presbyterio,
diaconis et populo participantibus, mysterium Ecclesiae manifestatur.
Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae
dioecesi.
Eius
ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles
laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper
comprehendant et ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem
ducantur. Eundem in finem invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas
augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis pulchritudo
quamplurimum conferat.
23.
Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae
plenius respondeat, eiusque effi-cacitas pastoralis augeatur, in
hac Institutione generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes
et aptationes exponuntur.
24.
Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum
aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et
gestuum, qui sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium
magis respondentes, quique sacerdoti celebranti committuntur. Attamen
meminerit sacerdos se servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique
quidquam proprio marte in Missae celebratione addere, demere vel
aut mutare non licere.
34
25.
Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta
Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo
dioecesano aut Conferentiae Episcoporum 35
(cf. infra nn. 387, 388-393).
26.
Quod autem ad varietates et adaptationes profundiores attinet, quae
ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem
art. 40 Constitutionis de sacra Liturgia pro necessitate introducendas,
ea serventur quae in Instructione "De Liturgia Romana et inculturatione"
36 et infra (nn. 395-399) exponuntur.
|