| |
INSTITUTIO
GENERALIS MISSALIS ROMANI
2002
PROOEMIUM
1. Cenam paschalem cum discipulis celebraturus, in qua sacrificium
sui Corporis et Sanguinis insti-tuit, Christus Dominus cenaculum
magnum, stratum (Lc 22, 12) parari mandavit. Quod quidem ius-sum
etiam ad se pertinere Ecclesia semper est arbitrata, cum de iis
statuebat, quae, in disponendis hominum animis, locis, ritibus,
textibus, ad sanctissimae Eucharistiae celebrationem spectarent.
Nor-mae quoque hodiernae, quae, voluntate Concilii Oecumenici Vaticani
II innixae, praescriptae sunt, atque novum Missale, quo Ecclesia
ritus romani in Missa celebranda posthac utetur, iterum sunt argumentum
huius sollicitudinis Ecclesiae, eius fidei immutatique amoris erga
summum mysterium eucharisticum, atque continuam contextamque eius
traditionem, quamquam res novae quaedam in-ductae sunt, testantur.
Testimonium
fidei immutatae
2.
Missae natura sacrificalis, a Concilio Tridentino, quod universae
traditioni Ecclesiae congruebat, sollemniter asserta, 1
rursus enuntiata est a Concilio Vaticano II, quod circa Missam haec
significantia protulit verba: "Salvator noster in Cena novissima
sacrificium eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo
sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque
adeo Ecclesiae dilectae sponsae memoriale concrederet mortis et
resurrectionis suae".2
Quod
sic a Concilio docetur, id formulis Missae continenter exprimitur.
Etenim doctrina, quae hac sententia, iam in antiquo Sacramentario,
vulgo Leoniano nuncupato, exstante, presse significatur: "quoties
huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis
exercetur",
3 apte accurateque explicatur in Precibus eucharisticis; in
his enim sacerdos, dum anamnesin peragit, ad Deum nomine etiam totius
populi conversus, ei gratias persolvit et sacrificium offert vivum
et sanctum, oblationem scilicet Ecclesiae et hostiam, cuius immolatione
ipse Deus voluit placari,
4 atque orat, ut Corpus et Sanguis Christi sint Patri sacrificium
acceptabile et toti mundo salutare. 5
Ita
in novo Missali lex orandi Ecclesiae respondet perenni legi credendi,
qua nempe monemur unum et idem esse, excepta diversa offerendi ratione,
crucis sacrificium eiusque in Missa sacramentalem renovationem,
quam in Cena novissima Christus Dominus instituit Apostolisque faciendam
mandavit in sui memoriam, atque proinde Missam simul esse sacrificium
laudis, gratiarum actionis, propitiato-rium et satisfactorium.
3.
Mirabile etiam mysterium praesentiae realis Domini sub speciebus
eucharisticis, a Concilio Vaticano II 6
aliisque Ecclesiae Magisterii documentis 7
eodem sensu eademque sententia, quus Concilium Tridentinum id credendum
proposuerat,
8 confirmatum, in Missae celebratione declaratur non solum ipsis
verbis consecrationis, quibus Christus per transubstantiationem
praesens redditur, sed etiam sensu et exhibitione summae reverentiae
et adorationis, quae in Liturgia eucharistica fieri contingit. Eadem
de causa populus christianus adducitur, ut feria V Hebdomadae sanctae
in Cena Domini, et in sollemnitate Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi,
hoc admirabile Sacramentum peculiarem in modum excolat adorando.
4.
Natura vero sacerdotii ministerialis, quod presbyteri proprium est,
qui in persona Christi sacrifi-cium offert coetuique populi sancti
praesidet, in ipsius ritus forma, e praestantiore loco et munere
eiusdem sacerdotis elucet. Huius vero muneris rationes edicuntur
et perspicue ac fusius explanantur in gratiarum actione Missae chrismatis,
feria V Hebdomadae sanctae; quo videlicet die institutio sacerdotii
commemoratur. In illa enim collatio potestatis sacerdotalis per
manuum impositionem facta illustratur; atque ipsa potestas, singulis
officiis recensitis, describitur, quae est continuatio potestatis
Christi, Summi Pontificis Novi Testamenti.
5.
Sed hac sacerdotii ministerialis natura etiam aliud quiddam, magni
sane faciendum, in sua luce collocatur, id est regale sacerdotium
fidelium, quorum sacrificium spirituale per sacerdotum ministe-rium
in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, consummatur.
9
Namque celebratio Eucharis-tiae est actio Ecclesiae universae; in
qua unusquisque solum et totum id agat, quod ad ipsum perti-net,
respectu habito gradus eius in populo Dei. Quo efficitur, ut etiam
rationes quaedam celebrationis magis attendantur, quibus saeculorum
decursu interdum est minor cura adhibita. Hic enim populus est populus
Dei, Sanguine Christi acquisitus, a Domino congregatus, eius verbo
nutritus, populus ad id vocatus, ut preces totius familiae humanae
ad Deum admoveat, populus, qui pro mysterio salutis gratias in Christo
agit eius sacrificium offerendo, populus denique, qui per Communionem
Corporis et Sanguinis Christi in unum coalescit. Qui populus, licet
origine sua sit sanctus, tamen per ipsam participationem consciam,
actuosam et fructuosam mysterii eucharistici in sanctitate continenter
crescit.
10
Traditio
non intermissa declaratur
6.
Cum praecepta enuntiaret, quibus Ordo Missae recognosceretur, Concilium
Vaticanum II praeter alia mandavit quoque, ut ritus nonnulli restituerentur
"ad pristinam sanctorum Patrum normam", 11
iisdem videlicet usum verbis ac S. Pius V in Constitutione Apostolica
"Quo primum" inscriptis, qua anno 1570 Missale Tridentinum
est promulgatum. Ob hanc vero ipsam verborum convenientiam notari
potest, qua ratione ambo Missalia Romana, quamvis intercesserint
quattuor saecula, aequalem et parem complectantur traditionem. Si
autem huius traditionis ponderentur interiora elementa, intellegitur
etiam, quam egregie ac feliciter prius perficiatur altero.
7.
Temporibus sane difficilibus, quibus catholica fides de indole sacrificali
Missae, de ministeriali sacerdotio, de reali et perpetua Christi
sub eucharisticis speciebus praesentia in discrimen fuerat adducta,
id S. Pii V imprimis intererat, ut recentiorem traditionem, immerito
oppugnatam, servaret, minimis tantummodo ritus sacri mutationibus
inductis. Re quidem vera Missale illud anni 1570 paulum admodum
distat a primo omnium anno 1474 typis edito Missali, quod vicissim
fideliter quidem repetit Missale temporis Innocentii PP. III. Codices
insuper Bibliothecae Vaticanae, quamquam aliquot intulerant locutionum
emendationes, haud tamen permiserunt, ut in illa pervestigatione
"veterum et probatorum auctorum" plus quam liturgici commentarii
mediae aetatis inquirerentur.
8.
Hodie, contra, illa "sanctorum Patrum norma", quam sectabantur
Missalis S. Pii V emendatores, locupletata est innumerabilibus eruditorum
scriptis. Postquam enim Sacramentarium Gregorianum nuncupatum anno
1571 primum editum est, vetera Sacramentaria Romana et Ambrosiana
critica arte saepe typis sunt divulgata, perinde ac vetusti libri
liturgici Hispani et Gallicani, qui plurimas preces non levis praestantiae
spiritualis, eo usque ignoratas, in conspectum produxerunt.
Traditiones
pariter priscorum saeculorum, antequam ritus Orientis et Occidentis
constituerentur, nunc idcirco melius cognoscuntur, quod tot reperta
sunt documenta liturgica.
Praeterea
progredientia sanctorum Patrum studia theologiam mysterii eucharistici
lumine perfuderunt doctrinae Patrum in antiquitate christiana excellentissimorum,
uti S. Irenaei, S. Ambrosii, S. Cyrilli Hierosolymitani, S. Ioannis
Chrysostomi.
9.
Quapropter "sanctorum Patrum norma" non postulat solum,
ut conserventur ea, quae maiores nostri proximi tradiderint, sed
ut comprehendantur altiusque perpendantur cuncta praeterita Ecclesiae
tempora ac modi universi, quibus unica eius fides declarata est
in humani civilisque cultus formis tam inter se differentibus, quippe
quae vigerent in regionibus semiticis, graecis, latinis. Amplior
autem hic prospectus cernere nos sinit, quemadmodum Spiritus Sanctus
praestet populo Dei mirandam fidelitatem in conservando immutabili
fidei deposito, licet permagna sit precum rituumque varietas.
Ad
novas rerum condiciones accommodatio
10.
Novum igitur Missale, dum testificatur legem orandi Ecclesiae Romanae,
fideique depositum a Conciliis recentioribus traditum tutatur, ipsum
vicissim magni momenti gradum designat in liturgica traditione.
Cum
enim Patres Concilii Vaticani II asseverationes dogmaticas Concilii
Tridentini iterarunt, in longe alia mundi aetate sunt locuti; qua
de causa in re pastorali valuerunt afferre proposita et consilia,
quae ante quattuor saecula ne praevideri quidem potuerunt.
11.
Agnoverat iam Tridentinum Concilium magnam utilitatem catecheticam,
quae in Missae celebratione contineretur; unde tamen colligere omnia
consectaria, ad vitae usum quod attinet, nequibat. A multis reapse
flagitabatur, ut sermonem vulgarem in sacrificio eucharistico peragendo
usurpari liceret. Ad talem quidem postulationem, Concilium, rationem
ducens adiunctorum illa aetate obtinentium, sui officii esse arbitrabatur
doctrinam Ecclesiae tralaticiam denuo inculcare, secundum quam sacrificium
eucharisticum imprimis Christi ipsius est actio, cuius proinde efficacitas
propria eo modo non afficitur, quo fideles eiusdem fiunt participes.
Idcirco firmis hisce simulque moderatis verbis edictum est: "Etsi
Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem, non tamen expedire
visum est Patribus, ut vulgari passim lingua celebraretur".
12
Atque condemnandum esse pronuntiavit eum, qui censeret "Ecclesiae
Romanae ritum, quo submissa voce pars Canonis et verba consecrationis
proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari
debere". 13
Nihilominus, dum hinc vetuit in Missa linguae vernaculae usum, illinc
animarum pastores eius in locum congruentem substituere catechesim
iussit: "Ne oves Christi esuriant ... mandat sancta Synodus
pastoribus et sin-gulis curam animarum gerentibus, ut frequenter
inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios, ex his, quae
in Missa leguntur, exponant atque inter cetera sanctissimi huius
sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim dominicis
et festis". 14
12.
Propterea congregatum, ut Ecclesiam aptaret ad proprii muneris apostolici
necessitates hisce ipsis temporibus, Concilium Vaticanum II funditus
perspexit, quemadmodum Tridentinum, didascalicam et pastoralem indolem
sacrae Liturgiae. 15
Et, cum nemo catholicorum esset, qui legitimum efficacemque ritum
sacrum negaret lingua latina peractum, concedere etiam valuit: "Haud
raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere
possit", eiusque adhibendae facultatem dedit.
16 Flagrans illud studium, quo hoc consultum ubivis est susceptum,
profecto effecit ut, ducibus Episcopis atque ipsa Apostolica Sede,
universae liturgicae celebrationes quas populus participaret, exsequi
liceret vulgari sermone, quo plenius intellegeretur mysterium, quod
celebraretur.
13.
Verumtamen, cum linguae vernaculae usus in sacra Liturgia instrumentum
sit, quamvis magni momenti, quo apertius exprimeretur catechesis
mysterii, quae in celebratione continetur, Concilium Vaticanum II
admonuit praeterea, ut aliqua Tridentini praescripta, quibus non
omnibus locis erat obtemperatum, ad exitum deducerentur, veluti
homilia diebus dominicis et festis habenda
17 et facultas inter ipsos sacros ritus quasdam monitiones intericiendi.
18
Potissimum
vero Concilium Vaticanum II, a quo suadebatur "illa perfectior
Missae participatio, qua fideles post Communionem sacerdotis ex
eodem sacrificio Corpus dominicum sumunt", 19
incitavit, ut aliud optatum Patrum Tridentinorum in rem transferretur,
ut scilicet ad sacram Eucharistiam plenius participandam "in
singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu,
sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent".
20
14.
Eodem quidem animo ac studio pastorali permotum, Concilium Vaticanum
II nova ratione expendere potuit institutum Tridentinum de Communione
sub utraque specie. Etenim, quoniam hodie in dubium minime revocantur
doctrinae principia de plenissima vi Communionis, qua Eucharistia
sub una specie panis suscipitur, permisit interdum Communionem sub
utraque specie, cum scilicet, per declaratiorem signi sacramentalis
formam, opportunitas peculiaris offerretur altius intellegendi mysterii,
quod fideles participarent.
21
15.
Hoc pacto, dum fida permanet Ecclesia suo muneri ut magistrae veritatis,
custodiens "vetera", id est depositum traditionis, officium
quoque explet considerandi prudenterque adhibendi "nova"
(cf. Mt 13, 52).
Pars
enim quaedam novi Missalis preces Ecclesiae apertius ordinat ad
temporis nostri necessitates; cuius generis sunt potissimum Missae
rituales et pro variis necessitatibus, in quibus traditio et novitas
opportune inter se sociantur. Itaque, dum complures dictiones integrae
manserunt ex antiquissima haustae Ecclesiae traditione, per ipsum
saepius editum Missale Romanum patefacta, aliae plures ad hodierna
requisita et condiciones accommodatae sunt, aliae, contra, uti orationes
pro Ecclesia, laicis, operis humani sanctificatione, omnium gentium
communitate, necessitatibus quibusdam nostrae aetatis propriis,
ex integro sunt contextae, sumptis cogitationibus ac saepe ipsis
locutionibus ex recentibus Concilii documentis.
Ob
eandem porro aestimationem novi status mundi, qui nunc est, in vetustissimae
traditionis textuum usu, nulla prorsus videbatur inferri iniuria
tam venerando thesauro, si quaedam sententiae immutarentur, quo
convenientius sermo ipse cum hodiernae theologiae lingua concineret
referretque ex veritate condicionem disciplinae Ecclesiae praesentem.
Hinc dicta nonnulla, ad existimationem et usum bonorum terrestrium
attinentia, sunt mutata, haud secus ac nonnulla, quae exterioris
quandam paenitentiae formam prodebant aliarum Ecclesiae aetatum
propriam.
Hoc
denique modo normae liturgicae Concilii Tridentini pluribus sane
in partibus completae et perfectae sunt normis Concilii Vaticani
II, quod ad exitum perduxit conatus ad sacram Liturgiam fideles
propius admovendi, qui per haec quattuor saecula sunt suscepti,
praesertim vero recentiore aetate, maxime studio rei liturgicae
a S. Pio X eiusque Successoribus promoto.
|